Utilisateur:Reperiendo/Brouillon

Lex Cornelia de iniuriis est Romana lex scripta Romano Lucio Cornelio Sulla in 81 a.C.n, quae reprimere quasdam iniurias perpetrates per vim. Sic haec lex permittebat victimae qui se dicit esse pulsatum, verberatum, vel domum suam introitam per vim, agere actionem iniuriarum praetoriam. Haec lex duodecim partes continet.

Huius legis partes perlectae

modifier
  • Lex Cornelia de iniuriis[1] competit ei, qui se pulsatum, vel verberatum, domumve suam introitam per vim esse dicit, et his casibus potest agi etiam actione iniuriarum praetoria, nec ob id lex Cornelia est superflua: quia actio ex lege Cornelia est perpetua, et non iuratur: sed officio iudicis damnum aestimatur: sed actio iniuriarum praetoria est annalis.
  • Lege Cornelia de iniuriis cavetur, ne iudicet is, qui actori gener, socer, vitricus, privignus, sobrinus, aut propior est: id est in proximiori gradu, quam sit sobrinus: veluti patruus, avunculus, et frater, et aliis qui sunt intra sextum gradum.
  • Lege Cornelia de iniuriis cavetur, ne indicet is, qui in ea cognatione, vel adfinitate est, qua est is, qui passus est iniuriam, quia cum uni de cognatione sit, toti fieri videtur.
  • Lege Cornelia de iniuriis continetur omnis iniura, quae sit.
  • Lex Cornelia de iniuriis competit ei, qui dicit domum per vim esse introitam, sive ea domus sit propria inhabitantis, sive sit conducta, sive gratis concessa, sive habiter in villa, sive in civitate, sive in hortis.
  • Lex Cornelia de iniuriis coperit colono partiario, cui dominus fundum locaverat, si in eum fundum et domum ibi positam impetus sibi factus sit.
  • Lex Cornelia de iniuriis competit ad omnen habitationem, in qua quis habitat, licet ibi domicilium propium, vel in perpetuum definitum non habeat, ut si quis Romae existebat studiorum causa, et in domum, quam habitabar, introitum sit per vim, competit ei actio legis Corneliae.
  • Lex Cornelia de iniuriis non pertiner ad meritoria, vel stabula, eo, quod in eis per vim introitum sit: competit tamen ad eos, qui habitant non momenti causa: sed perpetua: licet ibi domicilium non habeant.
  • Lege Cornelia de iniuriis non potest agere paterfam[2]. Filio iniuriam passo: potest tamen agere actione iniuriarum praetoria, filio tamen competit actio legis Corneliae, quam pater exercet, ut et praetoriam filii.
  • Legis Corneliae de iniuriis actione potest agere filiusfam[3], qui dicit se verberatum, vel pulsatum, aut domum suam vi introitam: et hoc patre absente, neque tenetur cavere patrem ratum habiturum.
  • Lege Cornelia de iniuriis permittitur actori deferre iuramentum, ut reus iuret iniuriam se non fecisse, et idem permissum est in actione iniurarium praetoria.
  • Lex Cornelia de iniuriis ideo sic dicitur: quia Cornelius Sylla[4] praefectus prius eam fecit.
  1. (la) Stephano Daoyz, Iuris civilis septimus tomus, Sumptimus Petri Landry, , 1292 p. (lire en ligne), Lex Cornelia de iniuriis
  2. « Pater familias »
  3. Filius familias
  4. Cornelius Sulla.

Nexus interni

modifier

Leges Corneliae